Znaleziono 1904 Wyniki dla: Deus Ducibus
fili hominis propheta et dices hæc dicit Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatus (Prophetia Ezechielis 21, 9)
clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur (Prophetia Ezechielis 21, 12)
quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non erit dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 21, 13)
idcirco hæc dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ et revelastis prævaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini (Prophetia Ezechielis 21, 24)
hæc dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne hæc est quæ humilem sublevavit et sublimem humiliavit (Prophetia Ezechielis 21, 26)
et tu fili hominis propheta et dic hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeas (Prophetia Ezechielis 21, 28)
et ostendes ei omnes abominationes suas et dices hæc dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus ejus et quæ fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur (Prophetia Ezechielis 22, 3)
munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 22, 12)
propterea hæc dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem (Prophetia Ezechielis 22, 19)
prophetæ autem ejus liniebant eos absque temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes hæc dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus (Prophetia Ezechielis 22, 28)
et effudi super eos indignationem meam in igne iræ meæ consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 22, 31)
ad filios Assyriorum præbuit inpudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adulescentibus forma cunctis egregia (Prophetia Ezechielis 23, 12)