Znaleziono 2804 Wyniki dla: Deus David
et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur jaculum ejus et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri (Prophetia Zachariae 9, 14)
et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram ejus (Prophetia Zachariae 9, 16)
et confortabo domum Juda et domum Joseph salvabo et convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos (Prophetia Zachariae 10, 6)
hæc dicit Dominus Deus meus pasce pecora occisionis (Prophetia Zachariae 11, 4)
et salvabit Dominus tabernacula Juda sicut in principio ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Hierusalem contra Judam (Prophetia Zachariae 12, 7)
in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu ejus (Prophetia Zachariae 12, 8)
et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiæ et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti (Prophetia Zachariae 12, 10)
et planget terra familiæ et familiæ seorsum familiæ domus David seorsum et mulieres eorum seorsum (Prophetia Zachariae 12, 12)
in die illa erit fons patens domus David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatæ (Prophetia Zachariae 13, 1)
et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus (Prophetia Zachariae 13, 9)
et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda et veniet Dominus Deus meus omnesque sancti cum eo (Prophetia Zachariae 14, 5)
numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum (Prophetia Malachiae 2, 10)