Znaleziono 1892 Wyniki dla: Deus Anaque
Et erumpens Nabuchodonosor, ait Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. (Prophetia Danielis 3, 95)
A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. (Prophetia Danielis 3, 96)
Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare (Prophetia Danielis 3, 99)
O rex, Deus altissimus regnum, et magnificentiam, gloriam, et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. (Prophetia Danielis 5, 18)
Et hæc est interpretatio sermonis. MANE numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. (Prophetia Danielis 5, 26)
Tunc rex præcepit et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te. (Prophetia Danielis 6, 16)
appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus? (Prophetia Danielis 6, 20)
Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me sed et coram te, rex, delictum non feci. (Prophetia Danielis 6, 22)
A me constitutum est decretum, ut in universo imperio, et regno meo tremiscant, et paveant Deum Danielis. ipse est enim Deus vivens, et æternus in sæcula et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in æternum. (Prophetia Danielis 6, 26)
Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi Obsecro Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua. (Prophetia Danielis 9, 4)
Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. (Prophetia Danielis 9, 13)
Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit non enim audivimus vocem eius. (Prophetia Danielis 9, 14)