Znaleziono 627 Wyniki dla: Deum
responderunt ei Judæi de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum (Evangelium secundum Ioannem 10, 33)
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit (Evangelium secundum Ioannem 13, 3)
non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite (Evangelium secundum Ioannem 14, 1)
hæc est autem vita æterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Evangelium secundum Ioannem 17, 3)
dicit ei Jesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum (Evangelium secundum Ioannem 20, 17)
hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me (Evangelium secundum Ioannem 21, 19)
conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum (Actus Apostolorum 2, 47)
et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum (Actus Apostolorum 3, 9)
Petrus vero et Johannes respondentes dixerunt ad eos si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum judicate (Actus Apostolorum 4, 19)
at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat (Actus Apostolorum 4, 21)
qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt (Actus Apostolorum 4, 24)
tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiæ in Mosen et Deum (Actus Apostolorum 6, 11)