Znaleziono 1538 Wyniki dla: Dei
et continuo in synagogis prædicabat Jesum quoniam hic est Filius Dei (Actus Apostolorum 9, 20)
vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei intrœuntem ad se et dicentem sibi Corneli (Actus Apostolorum 10, 3)
at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuæ et elemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei (Actus Apostolorum 10, 4)
Corneli exaudita est oratio tua et elemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei (Actus Apostolorum 10, 31)
audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Judæa quoniam et gentes receperunt verbum Dei (Actus Apostolorum 11, 1)
qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino (Actus Apostolorum 11, 23)
populus autem adclamabat dei voces et non hominis (Actus Apostolorum 12, 22)
et cum venissent Salamina prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum habebant autem et Johannem in ministerio (Actus Apostolorum 13, 5)
qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei (Actus Apostolorum 13, 7)
David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem (Actus Apostolorum 13, 36)
cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Judæorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei (Actus Apostolorum 13, 43)
tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos judicastis æternæ vitæ ecce convertimur ad gentes (Actus Apostolorum 13, 46)