Znaleziono 1538 Wyniki dla: Dei
neque enim ultra mori poterunt æquales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis (Evangelium secundum Lucam 20, 36)
nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei hæc autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit (Evangelium secundum Lucam 21, 4)
ita et vos cum videritis hæc fieri scitote quoniam prope est regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 21, 31)
dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei (Evangelium secundum Lucam 22, 16)
dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat (Evangelium secundum Lucam 22, 18)
ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei (Evangelium secundum Lucam 22, 69)
dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum (Evangelium secundum Lucam 22, 70)
et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus (Evangelium secundum Lucam 23, 35)
hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Judææ qui expectabat et ipse regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 23, 51)
quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus (Evangelium secundum Ioannem 1, 12)
altera die videt Johannes Jesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi (Evangelium secundum Ioannem 1, 29)
et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei (Evangelium secundum Ioannem 1, 34)