Znaleziono 1538 Wyniki dla: Dei
si autem fænum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimæ fidei (Evangelium secundum Matthaeum 6, 30)
et dicit eis quid timidi estis modicæ fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna (Evangelium secundum Matthaeum 8, 26)
et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos (Evangelium secundum Matthaeum 8, 29)
quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus (Evangelium secundum Matthaeum 12, 4)
si autem ego in Spiritu Dei eicio dæmones igitur pervenit in vos regnum Dei (Evangelium secundum Matthaeum 12, 28)
et continuo Jesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicæ fidei quare dubitasti (Evangelium secundum Matthaeum 14, 31)
qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es (Evangelium secundum Matthaeum 14, 33)
ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram (Evangelium secundum Matthaeum 15, 3)
et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram (Evangelium secundum Matthaeum 15, 6)
sciens autem Jesus dixit quid cogitatis inter vos modicæ fidei quia panes non habetis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 8)
respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi (Evangelium secundum Matthaeum 16, 16)
qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quæ Dei sunt sed ea quæ hominum (Evangelium secundum Matthaeum 16, 23)