Mosaico decorativo

Znaleziono 1538 Wyniki dla: Dei

  • et factum est in anno sexto in sexto mense in quinta mensis ego sedebam in domo mea et senes Juda sedebant coram me et cecidit super me ibi manus Domini Dei (Prophetia Ezechielis 8, 1)

  • et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno capitis mei et elevavit me spiritus inter terram et cælum et adduxit in Hierusalem in visione Dei juxta ostium interius quod respiciebat aquilonem ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem (Prophetia Ezechielis 8, 3)

  • et ecce ibi gloria Dei Israël secundum visionem quam videram in campo (Prophetia Ezechielis 8, 4)

  • et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis (Prophetia Ezechielis 10, 5)

  • et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotæ quoque subsecutæ sunt et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis et gloria Dei Israël erat super ea (Prophetia Ezechielis 10, 19)

  • et elevaverunt cherubin alas suas et rotæ cum eis et gloria Dei Israël erat super ea (Prophetia Ezechielis 11, 22)

  • et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram (Prophetia Ezechielis 11, 24)

  • et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis ut interficerent animas quæ non moriuntur et vivificarent animas quæ non vivunt mentientes populo meo credenti mendaciis (Prophetia Ezechielis 13, 19)

  • et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldeis et nec sic satiata es (Prophetia Ezechielis 16, 29)

  • et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israël quoniam desolata est et super domum Juda quoniam ducti sunt in captivitatem (Prophetia Ezechielis 25, 3)

  • fili hominis dic principi Tyri hæc dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei (Prophetia Ezechielis 28, 2)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei (Prophetia Ezechielis 28, 6)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina