Znaleziono 1538 Wyniki dla: Dei
nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis (Liber Ecclesiasticus 23, 10)
et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum (Liber Ecclesiasticus 23, 27)
et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei (Liber Ecclesiasticus 23, 31)
et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini (Liber Ecclesiasticus 23, 37)
et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea (Liber Ecclesiasticus 24, 16)
corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei (Liber Ecclesiasticus 25, 8)
timor Dei super omnia superposuit (Liber Ecclesiasticus 25, 14)
beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur (Liber Ecclesiasticus 25, 15)
timor Dei initium dilectionis ejus fidei autem initium adglutinandum est ei (Liber Ecclesiasticus 25, 16)
disciplina illius datus Dei (Liber Ecclesiasticus 26, 17)
sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus (Liber Ecclesiasticus 26, 21)
fundamenta æterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctæ (Liber Ecclesiasticus 26, 24)