Znaleziono 1538 Wyniki dla: Dei
peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a tabernaculo Domini et præbuerunt dorsum (Liber II Paralipomenon 29, 6)
congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi juxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei (Liber II Paralipomenon 29, 15)
steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum (Liber II Paralipomenon 30, 16)
et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio (Liber II Paralipomenon 32, 21)
reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio ejus ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël continentur in sermonibus regum Israël (Liber II Paralipomenon 33, 18)
igitur anno octavodecimo regni sui mundata jam terra et templo Domini misit Saphan filium Eseliæ et Maasiam principem civitatis et Joha filium Joachaz a commentariis ut instaurarent domum Domini Dei sui (Liber II Paralipomenon 34, 8)
atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram me ego quoque exaudivi te dicit Dominus (Liber II Paralipomenon 34, 27)
adiuravit quoque super hoc omnes qui repperti fuerant in Hierusalem et Beniamin et fecerunt habitatores Hierusalem juxta pactum Domini Dei patrum suorum (Liber II Paralipomenon 34, 32)
noluit Josias reverti sed præparavit contra eum bellum nec adquievit sermonibus Nechao ex ore Dei verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo (Liber II Paralipomenon 35, 22)
fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec erubuit faciem Hieremiæ prophetæ loquentis ad se ex ore Domini (Liber II Paralipomenon 36, 12)
at illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones ejus inludebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum ejus et esset nulla curatio (Liber II Paralipomenon 36, 16)
incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum Hierusalem universas turres conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt (Liber II Paralipomenon 36, 19)