Znaleziono 1538 Wyniki dla: Dei
quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse videlicet regem Israël vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israël (Liber II Regum 5, 8)
iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum lepræ et curaret me (Liber II Regum 5, 11)
descendit et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli et mundatus est (Liber II Regum 5, 14)
reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum in Israël obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo (Liber II Regum 5, 15)
dixitque Giezi puer viri Dei pepercit dominus meus Naaman Syro isti ut non acciperet ab eo quæ adtulit vivit Dominus quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid (Liber II Regum 5, 20)
dixit autem homo Dei ubi cecidit at ille monstravit ei locum præcidit ergo lignum et misit illuc natavitque ferrum (Liber II Regum 6, 6)
misit itaque vir Dei ad regem Israël dicens cave ne transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt (Liber II Regum 6, 9)
misit rex Israël ad locum quem dixerat ei vir Dei et præoccupavit eum et observavit se ibi non semel neque bis (Liber II Regum 6, 10)
consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus (Liber II Regum 6, 15)
dixit autem Heliseus audite verbum Domini hæc dicit Dominus in tempore hoc cras modius similæ uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samariæ (Liber II Regum 7, 1)
respondens unus de ducibus super cujus manum rex incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes (Liber II Regum 7, 2)
et egressus populus diripuit castra Syriæ factusque est modius similæ statere uno et duo modii hordei statere uno juxta verbum Domini (Liber II Regum 7, 16)