Znaleziono 965 Wyniki dla: David
misit ergo David nuntios ad viros Jabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum (Liber II Samuelis 2, 5)
quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël et duobus annis regnavit sola autem domus Juda sequebatur David (Liber II Samuelis 2, 10)
et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda septem annorum et sex mensuum (Liber II Samuelis 2, 11)
porro Joab filius Sarviæ et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinæ et illi ex altera (Liber II Samuelis 2, 13)
surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David (Liber II Samuelis 2, 15)
et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David (Liber II Samuelis 2, 17)
porro Joab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asahele (Liber II Samuelis 2, 30)
servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt (Liber II Samuelis 2, 31)
facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie (Liber II Samuelis 3, 1)
nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus ejus Amnon de Ahinœm Jezrahelitide (Liber II Samuelis 3, 2)
sextus quoque Jethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in Hebron (Liber II Samuelis 3, 5)
cum ergo esset prœlium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul (Liber II Samuelis 3, 6)
