Mosaico decorativo

Znaleziono 965 Wyniki dla: David

  • cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia Amalechitæ impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni (Liber I Samuelis 30, 1)

  • cum ergo venisset David et viri ejus ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas (Liber I Samuelis 30, 3)

  • levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas et planxerunt donec deficerent in eis lacrimæ (Liber I Samuelis 30, 4)

  • siquidem et duæ uxores David captivæ ductæ fuerant Ahinœm Jezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli (Liber I Samuelis 30, 5)

  • et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo (Liber I Samuelis 30, 6)

  • et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad me ephod et adplicuit Abiathar ephod ad David (Liber I Samuelis 30, 7)

  • et consuluit David Dominum dicens persequar an non latrunculos hos et conprehendam eos dixitque ei persequere absque dubio enim conprehendes eos et excuties prædam (Liber I Samuelis 30, 8)

  • abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt (Liber I Samuelis 30, 9)

  • persecutus est autem David ipse et quadringenti viri substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem Besor (Liber I Samuelis 30, 10)

  • et invenerunt virum ægyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam (Liber I Samuelis 30, 11)

  • dixit itaque ei David cujus es tu vel unde quo pergis qui ait ei puer ægyptius ego sum servus viri amalechitæ dereliquit autem me dominus meus quia ægrotare cœpi nudius tertius (Liber I Samuelis 30, 13)

  • dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui ait jura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei et ducam te ad cuneum istum (Liber I Samuelis 30, 15)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina