Znaleziono 1009 Wyniki dla: David De Proeliis David Senioribus
venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos jusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice (Liber I Samuelis 30, 21)
respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui jerant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de præda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint recedant (Liber I Samuelis 30, 22)
dixit autem David non sic facietis fratres mei de his quæ tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos in manu nostra (Liber I Samuelis 30, 23)
venit ergo David in Siceleg et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis dicens accipite benedictionem de præda hostium Domini (Liber I Samuelis 30, 26)
et qui in Hebron et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri ejus (Liber I Samuelis 30, 31)
factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a cæde Amalech et maneret in Siceleg dies duos (Liber II Samuelis 1, 1)
in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit (Liber II Samuelis 1, 2)
dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israël fugi (Liber II Samuelis 1, 3)
et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e prœlio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt (Liber II Samuelis 1, 4)
dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Jonathan filius ejus (Liber II Samuelis 1, 5)
adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum eo (Liber II Samuelis 1, 11)
dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenæ amalechitæ ego sum (Liber II Samuelis 1, 13)