Mosaico decorativo

Znaleziono 1051 Wyniki dla: David And Jonathan

  • et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e prœlio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt (Liber II Samuelis 1, 4)

  • dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Jonathan filius ejus (Liber II Samuelis 1, 5)

  • adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum eo (Liber II Samuelis 1, 11)

  • et planxerunt et fleverunt et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Jonathan filium ejus et super populum Domini et super domum Israël quod corruissent gladio (Liber II Samuelis 1, 12)

  • dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenæ amalechitæ ego sum (Liber II Samuelis 1, 13)

  • et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini (Liber II Samuelis 1, 14)

  • vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est (Liber II Samuelis 1, 15)

  • et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini (Liber II Samuelis 1, 16)

  • planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus (Liber II Samuelis 1, 17)

  • a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Jonathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis (Liber II Samuelis 1, 22)

  • Saul et Jonathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores (Liber II Samuelis 1, 23)

  • quomodo ceciderunt fortes in prœlio Jonathan in excelsis tuis occisus est (Liber II Samuelis 1, 25)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina