Znaleziono 1908 Wyniki dla: Cultu Domini
quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt (Liber Psalmorum 36, 20)
beatus vir cujus est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas (Liber Psalmorum 39, 5)
venite et videte opera Domini quæ posuit prodigia super terram (Liber Psalmorum 45, 9)
sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in æternum diapsalma (Liber Psalmorum 47, 9)
Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis (Liber Psalmorum 67, 21)
introibo in potentiam Domini Domine memorabor justitiæ tuæ solius (Liber Psalmorum 70, 16)
quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex ejus non est exinanita bibent omnes peccatores terræ (Liber Psalmorum 74, 9)
memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum (Liber Psalmorum 76, 12)
non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes ejus et mirabilia ejus quæ fecit (Liber Psalmorum 77, 4)
inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in sæculo (Liber Psalmorum 80, 16)
concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum (Liber Psalmorum 83, 3)
misericordias Domini in æternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo (Liber Psalmorum 88, 2)