Znaleziono 3276 Wyniki dla: Cor
fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat (Liber II Paralipomenon 27, 2)
corroboratusque est Joatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo (Liber II Paralipomenon 27, 6)
dimiseruntque viri bellatores prædam et universa quæ ceperant coram principibus et omni multitudine (Liber II Paralipomenon 28, 14)
steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos jumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam (Liber II Paralipomenon 28, 15)
en corruerunt patres nostri gladiis filii nostri et filiæ nostræ et coniuges captivæ ductæ sunt propter hoc scelus (Liber II Paralipomenon 29, 9)
filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensum (Liber II Paralipomenon 29, 11)
cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam prævaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini (Liber II Paralipomenon 29, 19)
adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine inposueruntque manus suas super eos (Liber II Paralipomenon 29, 23)
fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini (Liber II Paralipomenon 29, 35)
si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum (Liber II Paralipomenon 30, 9)
in Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum et facerent juxta præceptum regis et principum verbum Domini (Liber II Paralipomenon 30, 12)
cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt (Liber II Paralipomenon 30, 19)