Znaleziono 3276 Wyniki dla: Cor
porro Sebenias et Josaphat et Nathanaël et Amasai et Zaccharias et Banajas et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant janitores arcæ (Liber I Paralipomenon 15, 24)
cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo (Liber I Paralipomenon 15, 29)
adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo (Liber I Paralipomenon 16, 1)
constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum ejus et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël (Liber I Paralipomenon 16, 4)
Banajam vero et Azihel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini (Liber I Paralipomenon 16, 6)
laudate nomen sanctum ejus lætetur cor quærentium Dominum (Liber I Paralipomenon 16, 10)
recordamini mirabilium ejus quæ fecit signorum illius et judiciorum oris ejus (Liber I Paralipomenon 16, 12)
recordamini in sempiternum pacti ejus sermonis quem præcepit in mille generationes (Liber I Paralipomenon 16, 15)
confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco ejus (Liber I Paralipomenon 16, 27)
date Domino gloriam nomini ejus levate sacrificium et venite in conspectu ejus et adorate Dominum in decore sancto (Liber I Paralipomenon 16, 29)
tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit judicare terram (Liber I Paralipomenon 16, 33)
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus (Liber I Paralipomenon 16, 34)