Znaleziono 3276 Wyniki dla: Cor
quia descendit hodie et immolavit boves et pinguja et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex Adonias (Liber I Regum 1, 25)
et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quæ cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum (Liber I Regum 1, 28)
dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banajam filium Jojadæ qui cum ingressi fuissent coram rege (Liber I Regum 1, 32)
sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon (Liber I Regum 1, 39)
Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornu altaris (Liber I Regum 1, 50)
et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens juret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio (Liber I Regum 1, 51)
ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israël (Liber I Regum 2, 4)
nunc ergo petitionem unam deprecor a te ne confundas faciem meam quæ dixit ad eum loquere (Liber I Regum 2, 16)
et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim negare tibi quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem (Liber I Regum 2, 17)
dixitque ei petitionem unam parvulam ego deprecor a te ne confundas faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim fas est ut avertam faciem tuam (Liber I Regum 2, 20)
Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus (Liber I Regum 2, 26)
venit autem nuntius ad Joab quod Joab declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Joab in tabernaculum Domini et adprehendit cornu altaris (Liber I Regum 2, 28)