Znaleziono 3276 Wyniki dla: Cor
et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica (Liber II Samuelis 6, 17)
dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est (Liber II Samuelis 7, 3)
misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua (Liber II Samuelis 7, 15)
ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea quia adduxisti me hucusque (Liber II Samuelis 7, 18)
propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia hæc ita ut notum faceres servo tuo (Liber II Samuelis 7, 21)
et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israël et domus servi tui David erit stabilita coram Domino (Liber II Samuelis 7, 26)
quia tu Domine exercituum Deus Israël revelasti aurem servi tui dicens domum ædificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac (Liber II Samuelis 7, 27)
incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum (Liber II Samuelis 7, 29)
et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan (Liber II Samuelis 9, 1)
et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Jonathan debilis pedibus (Liber II Samuelis 9, 3)
cum autem venisset Mifiboseth filius Jonathan filii Saul ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui respondit adsum servus tuus (Liber II Samuelis 9, 6)
et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper (Liber II Samuelis 9, 7)