Znaleziono 3276 Wyniki dla: Cor
et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et cœpit flere (Evangelium secundum Marcum 14, 72)
et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam (Evangelium secundum Marcum 15, 17)
venit Joseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introjit ad Pilatum et petiit corpus Jesu (Evangelium secundum Marcum 15, 43)
et cum cognovisset a centurione donavit corpus Joseph (Evangelium secundum Marcum 15, 45)
novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant (Evangelium secundum Marcum 16, 14)
erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ (Evangelium secundum Lucam 1, 15)
et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Heliæ ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam justorum parare Domino plebem perfectam (Evangelium secundum Lucam 1, 17)
et misericordia ejus in progenies et progenies timentibus eum (Evangelium secundum Lucam 1, 50)
fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui (Evangelium secundum Lucam 1, 51)
suscepit Israël puerum suum memorari misericordiæ (Evangelium secundum Lucam 1, 54)
et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei (Evangelium secundum Lucam 1, 58)
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo (Evangelium secundum Lucam 1, 66)