Znaleziono 3276 Wyniki dla: Cor
stude sapientiæ fili mi et lætifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem (Liber Proverbiorum 27, 11)
quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus (Liber Proverbiorum 27, 19)
diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera (Liber Proverbiorum 27, 23)
non enim habebis jugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum (Liber Proverbiorum 27, 24)
qui decipit justos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona (Liber Proverbiorum 28, 10)
qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur (Liber Proverbiorum 28, 13)
beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est duræ corruet in malum (Liber Proverbiorum 28, 14)
qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit (Liber Proverbiorum 28, 23)
qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur (Liber Proverbiorum 28, 26)
viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur (Liber Proverbiorum 29, 1)
vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam (Liber Proverbiorum 29, 3)
virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundet matrem suam (Liber Proverbiorum 29, 15)