Znaleziono 797 Wyniki dla: Contra
et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et contra omnes civitates Juda quæ reliquæ erant contra Lachis et contra Azeca hæc enim supererant de civitatibus Juda urbes munitæ (Liber Ieremiae 34, 7)
propterea hæc dicit Dominus contra Joachim regem Juda non erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver ejus proicietur ad æstum per diem et ad gelu per noctem (Liber Ieremiae 36, 30)
et visitabo contra eum et contra semen ejus et contra servos ejus iniquitates suas et adducam super eos et super habitatores Hierusalem et super viros Juda omne malum quod locutus sum ad eos et non audierunt (Liber Ieremiae 36, 31)
et redient Chaldei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et incendent igni (Liber Ieremiae 37, 7)
quam ob rem irati principes contra Hieremiam cæsum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribæ ipse enim præpositus erat super carcerem (Liber Ieremiae 37, 14)
domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate (Liber Ieremiae 38, 9)
et nunc hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël quare vos facitis malum grande contra animas vestras ut intereat ex vobis vir et mulier parvulus et lactans de medio Judæ nec relinquatur vobis quicquam residuum (Liber Ieremiae 44, 7)
et hoc vobis signum ait Dominus quod visitem ego super vos in loco isto ut sciatis quia vere conplebuntur sermones mei contra vos in malum (Liber Ieremiae 44, 29)
quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra gentes (Liber Ieremiae 46, 1)
quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam (Liber Ieremiae 47, 1)
non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius (Liber Ieremiae 48, 2)
inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse (Liber Ieremiae 48, 26)
