Znaleziono 208 Wyniki dla: Civitates

  • qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego fœderatus recedam a te pepigit ergo fœdus et dimisit eum (Liber I Regum 20, 34)

  • et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa (Liber II Regum 3, 25)

  • cui Azaël ait quare dominus meus flet at ille respondit quia scio quæ facturus sis filiis Israël mala civitates eorum munitas igne succendes et juvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et prægnantes divides (Liber II Regum 8, 12)

  • statim ut acceperitis litteras has qui habetis filios domini vestri et currus et equos et civitates firmas et arma (Liber II Regum 10, 2)

  • porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azaël quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prœlii tribus vicibus percussit eum Joas et reddidit civitates Israheli (Liber II Regum 13, 25)

  • anno quartodecimo regis Ezechiæ ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas et cepit eas (Liber II Regum 18, 13)

  • numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ (Liber II Regum 19, 25)

  • et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda et in circuitu Hierusalem et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunæ et duodecim signis et omni militiæ cæli (Liber II Regum 23, 5)

  • sed et Segub genuit Jair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad (Liber I Paralipomenon 2, 22)

  • et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hæ civitates eorum usque ad regem David (Liber I Paralipomenon 4, 31)

  • villæ quoque eorum Etham et Æn et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque (Liber I Paralipomenon 4, 32)

  • porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana ejus (Liber I Paralipomenon 6, 57)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina