Znaleziono 1332 Wyniki dla: Castris Hereditatem Promissionem Terra Peregrinationis
idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra (Liber Exodus 9, 16)
et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in cælum ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines et super jumenta et super omnem herbam agri in terra Ægypti (Liber Exodus 9, 22)
et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantæque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est (Liber Exodus 9, 24)
et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris ab homine usque ad jumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit (Liber Exodus 9, 25)
tantum in terra Gessen ubi erant filii Israël grando non cecidit (Liber Exodus 9, 26)
ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra (Liber Exodus 9, 29)
extendit Moses manum in cælum et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus (Liber Exodus 10, 22)
dabit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharao et omni populo (Liber Exodus 11, 3)
et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio ejus usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam et omnia primogenita jumentorum (Liber Exodus 11, 5)
eritque clamor magnus in universa terra Ægypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est (Liber Exodus 11, 6)
et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti (Liber Exodus 11, 9)
Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quæ scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israël de terra sua (Liber Exodus 11, 10)