Znaleziono 4922 Wyniki dla: Arca Autem Noe
regressi autem filii Israël omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit (Liber Iudicum 20, 48)
altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt (Liber Iudicum 21, 4)
veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent (Liber Iudicum 21, 14)
erat autem vir Helimelech consanguineus homo potens et magnarum opum nomine Booz (Liber Ruth 2, 1)
abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz qui erat de cognatione Helimelech (Liber Ruth 2, 3)
atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret præcepit autem Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam (Liber Ruth 2, 15)
postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quæram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi (Liber Ruth 3, 1)
quando autem jerit ad dormiendum nota locum in quo dormiat veniesque et discoperies pallium quo operitur a parte pedum et proicies te et ibi jacebis ipse autem dicet tibi quid agere debeas (Liber Ruth 3, 4)
quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis jure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane (Liber Ruth 3, 13)
tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit ad eos sedete hic (Liber Ruth 4, 2)
quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et majoribus natu de populo meo si vis possidere jure propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam (Liber Ruth 4, 4)
hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos et si quando alter alteri suo jure cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium cessionis in Israël (Liber Ruth 4, 7)