Znaleziono 114 Wyniki dla: Aquas

  • obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos (Liber Numeri 20, 17)

  • dixeruntque filii Israël per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod justum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus (Liber Numeri 20, 19)

  • pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israël eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis (Liber Numeri 20, 24)

  • obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos (Liber Numeri 21, 22)

  • ut valles nemorosæ ut horti juxta fluvios inrigui ut tabernacula quæ fixit Dominus quasi cedri propter aquas (Liber Numeri 24, 6)

  • fluet aqua de situla ejus et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex ejus et auferetur regnum illius (Liber Numeri 24, 7)

  • quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hæ sunt aquæ Contradictionis in Cades deserti Sin (Liber Numeri 27, 14)

  • liberi et uxores vestræ et advena qui tecum moratur in castris exceptis lignorum cæsoribus et his qui conportant aquas (Liber Deuteronomii 29, 11)

  • quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israël (Liber Deuteronomii 32, 51)

  • Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et judicasti ad aquas Contradictionis (Liber Deuteronomii 33, 8)

  • audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Ægypto et quæ feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Jordanem Seon et Og quos interfecistis (Liber Iosue 2, 10)

  • siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro donec transiretis (Liber Iosue 4, 23)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina