Znaleziono 33 Wyniki dla: Antiochus

  • et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romæ obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Græcorum (Liber I Maccabaeorum 1, 11)

  • et convertit Antiochus postquam percussit Ægyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israël (Liber I Maccabaeorum 1, 21)

  • et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam (Liber I Maccabaeorum 1, 43)

  • et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Judæ ut sequerentur legem gentium terræ (Liber I Maccabaeorum 1, 46)

  • die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno ædificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Judæ in circuitu ædificaverunt aras (Liber I Maccabaeorum 1, 57)

  • sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit (Liber I Maccabaeorum 2, 25)

  • ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde (Liber I Maccabaeorum 3, 27)

  • et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro (Liber I Maccabaeorum 6, 1)

  • et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono (Liber I Maccabaeorum 6, 16)

  • et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret (Liber I Maccabaeorum 6, 55)

  • post hæc autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema (Liber I Maccabaeorum 11, 54)

  • et scripsit Antiochus adulescens Jonathæ dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis (Liber I Maccabaeorum 11, 57)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina