Znaleziono 309 Wyniki dla: Anima

  • quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo (Liber Numeri 15, 27)

  • anima vero quæ per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo (Liber Numeri 15, 30)

  • si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiæ quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus (Liber Numeri 19, 20)

  • quicquid tetigerit inmundus inmundum faciet et anima quæ horum quippiam tetigerit inmunda erit usque ad vesperum (Liber Numeri 19, 22)

  • locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Ægypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquæ anima nostra jam nausiat super cibo isto levissimo (Liber Numeri 21, 5)

  • quis dinumerare possit pulverem Jacob et nosse numerum stirpis Israël moriatur anima mea morte justorum et fiant novissima mea horum similia (Liber Numeri 23, 10)

  • diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua (Liber Deuteronomii 6, 5)

  • et nunc Israël quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 10, 12)

  • si ergo obœdieritis mandatis meis quæ hodie præcipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra (Liber Deuteronomii 11, 13)

  • quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua (Liber Deuteronomii 12, 20)

  • hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus (Liber Deuteronomii 12, 23)

  • non audies verba prophetæ illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra (Liber Deuteronomii 13, 3)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina