Znaleziono 371 Wyniki dla: Altare et tabernaculum aeris æneas

  • quod cum vidisset Aaron ædificavit altare coram eo et præconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est (Liber Exodus 32, 5)

  • Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen ejus tabernaculum fœderis et omnis populus qui habebat aliquam quæstionem egrediebatur ad tabernaculum fœderis extra castra (Liber Exodus 33, 7)

  • cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium (Liber Exodus 33, 8)

  • ingresso autem illo tabernaculum fœderis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi (Liber Exodus 33, 9)

  • tabernaculum scilicet et tectum ejus atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases (Liber Exodus 35, 12)

  • altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi (Liber Exodus 35, 16)

  • altare holocausti et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim ejus (Liber Exodus 35, 17)

  • unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum (Liber Exodus 36, 13)

  • et fibulas æneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret (Liber Exodus 36, 18)

  • et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit æneas (Liber Exodus 36, 38)

  • fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cujus angulis procedebant cornua (Liber Exodus 37, 25)

  • fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari (Liber Exodus 37, 27)


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina