Znaleziono 178 Wyniki dla: Adversus

  • dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum (Liber Genesis 4, 8)

  • scilicet adversum Chodorlahomor regem Ælamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque (Liber Genesis 14, 9)

  • videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos præcedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Ægypti ignoramus quid acciderit (Liber Exodus 32, 1)

  • placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum (Liber Exodus 32, 14)

  • ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra (Liber Leviticus 26, 24)

  • quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala (Liber Deuteronomii 23, 9)

  • ascendit autem Naas Ammonites et pugnare cœpit adversus Jabesgalaad dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas habeto nos fœderatos et serviemus tibi (Liber I Samuelis 11, 1)

  • dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus ejus in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis (Liber I Samuelis 12, 5)

  • ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor cujusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum (Liber I Samuelis 17, 32)

  • prævaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu David (Liber I Samuelis 17, 50)

  • motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie ejus (Liber I Samuelis 19, 8)

  • iratus autem Saul adversus Jonathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosæ matris tuæ (Liber I Samuelis 20, 30)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina