Znaleziono 11555 Wyniki dla: Ad
sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus (Epistula I Petri 4, 3)
omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus (Epistula I Petri 4, 7)
unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei (Epistula I Petri 4, 10)
si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum amen (Epistula I Petri 4, 11)
carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat (Epistula I Petri 4, 12)
similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam (Epistula I Petri 5, 5)
sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quærens quem devoret (Epistula I Petri 5, 8)
cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri (Epistula I Petri 5, 9)
gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri (Epistula II Petri 1, 2)
quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ quæ ad vitam et pietatem donata est per cognitionem ejus qui vocavit nos propria gloria et virtute (Epistula II Petri 1, 3)
hæc enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione (Epistula II Petri 1, 8)
accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui (Epistula II Petri 1, 17)
