Znaleziono 11555 Wyniki dla: Ad
ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem (Epistula I ad Timotheum 4, 7)
nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitæ quæ nunc est et futuræ (Epistula I ad Timotheum 4, 8)
nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate (Epistula I ad Timotheum 4, 12)
dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinæ (Epistula I ad Timotheum 4, 13)
adtende tibi et doctrinæ insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt (Epistula I ad Timotheum 4, 16)
adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatæ fuerint in Christo nubere volunt (Epistula I ad Timotheum 5, 11)
volo ergo juveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia (Epistula I ad Timotheum 5, 14)
adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus (Epistula I ad Timotheum 5, 19)
noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates (Epistula I ad Timotheum 5, 23)
quorundam hominum peccata manifesta sunt præcedentia ad judicium quosdam autem et subsequuntur (Epistula I ad Timotheum 5, 24)
si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi et ei quæ secundum pietatem est doctrinæ (Epistula I ad Timotheum 6, 3)
radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis (Epistula I ad Timotheum 6, 10)
