Znaleziono 11555 Wyniki dla: Ad
ait Jesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahæ (Evangelium secundum Lucam 19, 9)
hæc illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur (Evangelium secundum Lucam 19, 11)
vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio (Evangelium secundum Lucam 19, 13)
venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit (Evangelium secundum Lucam 19, 16)
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud (Evangelium secundum Lucam 19, 23)
et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet (Evangelium secundum Lucam 19, 24)
verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me (Evangelium secundum Lucam 19, 27)
et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos (Evangelium secundum Lucam 19, 29)
dicens ite in castellum quod contra est in quod intrœuntes invenietis pullum asinæ alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite (Evangelium secundum Lucam 19, 30)
solventibus autem illis pullum dixerunt domini ejus ad illos quid solvitis pullum (Evangelium secundum Lucam 19, 33)
et duxerunt illum ad Jesum et jactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Jesum (Evangelium secundum Lucam 19, 35)
et cum adpropinquaret jam ad descensum montis Oliveti cœperunt omnes turbæ discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus (Evangelium secundum Lucam 19, 37)