Znaleziono 11555 Wyniki dla: Ad
hæc dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri judæi dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est (Prophetia Zachariae 8, 23)
onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei ejus quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël (Prophetia Zachariae 9, 1)
Emath quoque in terminis ejus et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde (Prophetia Zachariae 9, 2)
et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas ejus a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terræ (Prophetia Zachariae 9, 10)
convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi (Prophetia Zachariae 9, 12)
quoniam extendi mihi Judam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Græcia et ponam te quasi gladium fortium (Prophetia Zachariae 9, 13)
et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur jaculum ejus et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri (Prophetia Zachariae 9, 14)
quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastor (Prophetia Zachariae 10, 2)
et reducam eos de terra Ægypti et de Assyriis congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur eis locus (Prophetia Zachariae 10, 10)
et ego non parcam ultra super habitantes terram dicit Dominus ecce ego tradam homines unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui et concident terram et non eruam de manu eorum (Prophetia Zachariae 11, 6)
et pascam pecus occisionis propter hoc o pauperes gregis et adsumpsi mihi duas virgas unam vocavi Decorem et alteram vocavi Funiculos et pavi gregem (Prophetia Zachariae 11, 7)
et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos (Prophetia Zachariae 11, 12)