Znaleziono 11555 Wyniki dla: Ad
si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne jumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit (Liber Exodus 22, 10)
jusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus juramentum et ille reddere non cogetur (Liber Exodus 22, 11)
si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet (Liber Exodus 22, 13)
advenam non contristabis neque adfliges eum advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti (Liber Exodus 22, 21)
si læseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum (Liber Exodus 22, 23)
et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestræ viduæ et filii vestri pupilli (Liber Exodus 22, 24)
ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis ejus nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum (Liber Exodus 22, 27)
non sequeris turbam ad faciendum malum nec in judicio plurimorum adquiesces sententiæ ut a vero devies (Liber Exodus 23, 2)
si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum (Liber Exodus 23, 4)
peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti (Liber Exodus 23, 9)
sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillæ tuæ et advena (Liber Exodus 23, 12)
non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ nec remanebit adeps sollemnitatis meæ usque mane (Liber Exodus 23, 18)