Znaleziono 11555 Wyniki dla: Ad
respondit Joseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum (Liber Genesis 44, 17)
dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum (Liber Genesis 44, 21)
cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus (Liber Genesis 44, 24)
si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum mærore ad inferos (Liber Genesis 44, 29)
igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex hujus anima pendeat (Liber Genesis 44, 30)
videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos (Liber Genesis 44, 31)
non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quæ oppressura est patrem meum testis adsistam (Liber Genesis 44, 34)
non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram adstantibus unde præcepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ (Liber Genesis 45, 1)
et dixit fratribus suis ego sum Joseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti (Liber Genesis 45, 3)
ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Joseph frater vester quem vendidistis in Ægypto (Liber Genesis 45, 4)
biennium est quod fames esse cœpit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti (Liber Genesis 45, 6)
præmisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis (Liber Genesis 45, 7)