Znaleziono 11555 Wyniki dla: Ad
accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Joseph et Raël adoraverunt (Liber Genesis 33, 7)
et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens (Liber Genesis 33, 11)
ait gradiamur simul eroque socius itineris tui (Liber Genesis 33, 12)
præcedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia ejus sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir (Liber Genesis 33, 14)
quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terræ illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem (Liber Genesis 34, 2)
et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem (Liber Genesis 34, 4)
egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Jacob (Liber Genesis 34, 6)
locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiæ vestræ date eam illi uxorem (Liber Genesis 34, 8)
et jungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite (Liber Genesis 34, 9)
sed et Sychem ad patrem et ad fratres ejus ait inveniam gratiam coram vobis et quæcumque statueritis dabo (Liber Genesis 34, 11)
nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui (Liber Genesis 34, 19)
et substantia eorum et pecora et cuncta quæ possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum (Liber Genesis 34, 23)
