Znaleziono 11555 Wyniki dla: Ad
iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me (Liber Deuteronomii 3, 26)
ascende cacumen Phasgæ et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Jordanem istum (Liber Deuteronomii 3, 27)
non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quæ ego præcipio vobis (Liber Deuteronomii 4, 2)
vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 4, 4)
nec est alia natio tam grandis quæ habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris (Liber Deuteronomii 4, 7)
diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos (Liber Deuteronomii 4, 10)
et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad cælum erantque in eo tenebræ nubes et caligo (Liber Deuteronomii 4, 11)
locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum ejus audistis et formam penitus non vidistis (Liber Deuteronomii 4, 12)
ne forte oculis elevatis ad cælum videas solem et lunam et omnia astra cæli et errore deceptus adores ea et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quæ sub cælo sunt (Liber Deuteronomii 4, 19)
si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis (Liber Deuteronomii 4, 25)
atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus (Liber Deuteronomii 4, 27)
postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem ejus (Liber Deuteronomii 4, 30)