Znaleziono 11555 Wyniki dla: Ad
quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam (Liber Numeri 32, 20)
sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos (Liber Numeri 32, 23)
dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod jubet dominus noster (Liber Numeri 32, 25)
parvulos nostros et mulieres et pecora ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad (Liber Numeri 32, 26)
nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris (Liber Numeri 32, 27)
præcepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Josue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israël et dixit ad eos (Liber Numeri 32, 28)
si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem (Liber Numeri 32, 29)
responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus (Liber Numeri 32, 31)
dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum (Liber Numeri 32, 33)
igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Arœr (Liber Numeri 32, 34)
porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore ejus (Liber Numeri 32, 39)
dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea (Liber Numeri 32, 40)