Mosaico decorativo

Znaleziono 5674 Wyniki dla: Absalom Autem David

  • operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibæ quindecim filii et viginti servi (Liber II Samuelis 9, 10)

  • habebat autem Mifiboseth filium parvulum nomine Micha omnis vero cognatio domus Siba serviebat Mifiboseth (Liber II Samuelis 9, 12)

  • factum est autem post hæc ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius ejus pro eo (Liber II Samuelis 10, 1)

  • dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater ejus mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon (Liber II Samuelis 10, 2)

  • dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te (Liber II Samuelis 10, 3)

  • tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbæ eorum et præcidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos (Liber II Samuelis 10, 4)

  • quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini (Liber II Samuelis 10, 5)

  • videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum (Liber II Samuelis 10, 6)

  • quod cum audisset David misit Joab et omnem exercitum bellatorum (Liber II Samuelis 10, 7)

  • egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portæ Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo (Liber II Samuelis 10, 8)

  • reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon (Liber II Samuelis 10, 10)

  • et ait Joab si prævaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon prævaluerint adversum te auxiliabor tibi (Liber II Samuelis 10, 11)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina