Znaleziono 5674 Wyniki dla: Absalom Autem David
Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ de qua natus est Jesus qui vocatur Christus (Evangelium secundum Matthaeum 1, 16)
omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim (Evangelium secundum Matthaeum 1, 17)
Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto (Evangelium secundum Matthaeum 1, 18)
Joseph autem vir ejus cum esset justus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam (Evangelium secundum Matthaeum 1, 19)
hæc autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Joseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
pariet autem filium et vocabis nomen ejus Jesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Evangelium secundum Matthaeum 1, 21)
hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem (Evangelium secundum Matthaeum 1, 22)
exsurgens autem Joseph a somno fecit sicut præcepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam (Evangelium secundum Matthaeum 1, 24)
audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo (Evangelium secundum Matthaeum 2, 3)
videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde (Evangelium secundum Matthaeum 2, 10)
defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Joseph in Ægypto (Evangelium secundum Matthaeum 2, 19)
audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilææ (Evangelium secundum Matthaeum 2, 22)