Znaleziono 5674 Wyniki dla: Absalom Autem David
populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israël tu autem pasce domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber II Paralipomenon 10, 16)
super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda regnavit Roboam (Liber II Paralipomenon 10, 17)
recessitque Israël a domo David usque ad diem hanc (Liber II Paralipomenon 10, 19)
venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Juda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israël et converteret ad se regnum suum (Liber II Paralipomenon 11, 1)
habitavit autem Roboam in Hierusalem et ædificavit civitates muratas in Juda (Liber II Paralipomenon 11, 5)
sacerdotes autem et Levitæ qui erant in universo Israël venerunt ad eum de cunctis sedibus suis (Liber II Paralipomenon 11, 13)
et roboraverunt regnum Juda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus (Liber II Paralipomenon 11, 17)
duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai (Liber II Paralipomenon 11, 18)
post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quæ peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith (Liber II Paralipomenon 11, 20)
amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias (Liber II Paralipomenon 11, 21)
anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Ægypti in Hierusalem quia peccaverunt Domino (Liber II Paralipomenon 12, 2)
Semejas autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Juda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac dixitque ad eos hæc dicit Dominus vos reliquistis me et ego reliqui vos in manu Sesac (Liber II Paralipomenon 12, 5)