Znaleziono 5674 Wyniki dla: Absalom Autem David
audivit autem uxor Uriæ quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum (Liber II Samuelis 11, 26)
transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino (Liber II Samuelis 11, 27)
misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper (Liber II Samuelis 12, 1)
pauper autem nihil habebat omnino præter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul de pane illius comedens et de calice ejus bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia (Liber II Samuelis 12, 3)
cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et præparavit cibos homini qui venerat ad se (Liber II Samuelis 12, 4)
iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc (Liber II Samuelis 12, 5)
dixit autem Nathan ad David tu es ille vir hæc dicit Dominus Deus Israël ego unxi te in regem super Israël et ego erui te de manu Saul (Liber II Samuelis 12, 7)
et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad David Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris (Liber II Samuelis 12, 13)
et reversus est Nathan domum suam percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriæ David et desperatus est (Liber II Samuelis 12, 15)
deprecatusque est David Dominum pro parvulo et jejunavit David jejunio et ingressus seorsum jacuit super terram (Liber II Samuelis 12, 16)
venerunt autem seniores domus ejus cogentes eum ut surgeret de terra qui noluit neque comedit cum eis cibum (Liber II Samuelis 12, 17)
accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget (Liber II Samuelis 12, 18)