Znaleziono 43 Wyniki dla: Abram

  • flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum ejus propter Sarai uxorem Abram (Liber Genesis 12, 17)

  • vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset (Liber Genesis 12, 18)

  • præcepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quæ habebat (Liber Genesis 12, 20)

  • ascendit ergo Abram de Ægypto ipse et uxor ejus et omnia quæ habebat et Loth cum eo ad australem plagam (Liber Genesis 13, 1)

  • sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula (Liber Genesis 13, 5)

  • unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra (Liber Genesis 13, 7)

  • dixit ergo Abram ad Loth ne quæso sit jurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus (Liber Genesis 13, 8)

  • Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quæ erant circa Jordanem et habitavit in Sodomis (Liber Genesis 13, 12)

  • dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem (Liber Genesis 13, 14)

  • movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit juxta convallem Mambre quod est in Hebron ædificavitque ibi altare Domino (Liber Genesis 13, 18)

  • necnon et Loth et substantiam ejus filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis (Liber Genesis 14, 12)

  • et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebræo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant fœdus cum Abram (Liber Genesis 14, 13)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina