Mosaico decorativo

Znaleziono 4262 Wyniki dla: ív

  • atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus (Apocalypsis Ioannis 11, 2)

  • hii sunt duo olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes (Apocalypsis Ioannis 11, 4)

  • et corpora eorum in plateis civitatis magnæ quæ vocatur spiritaliter Sodoma et Ægyptus ubi et Dominus eorum crucifixus est (Apocalypsis Ioannis 11, 8)

  • et in illa hora factus est terræmotus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisi sunt in terræmotu nomina hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo cæli (Apocalypsis Ioannis 11, 13)

  • et projectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem projectus est in terram et angeli ejus cum illo missi sunt (Apocalypsis Ioannis 12, 9)

  • et audivi vocem magnam in cælo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi ejus quia projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte (Apocalypsis Ioannis 12, 10)

  • et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis ejus curata est et admirata est universa terra post bestiam (Apocalypsis Ioannis 13, 3)

  • qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum (Apocalypsis Ioannis 13, 10)

  • et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis (Apocalypsis Ioannis 13, 16)

  • et audivi vocem de cælo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis (Apocalypsis Ioannis 14, 2)

  • et audivi vocem de cælo dicentem scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos (Apocalypsis Ioannis 14, 13)

  • et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur quoniam aruit messis terræ (Apocalypsis Ioannis 14, 15)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina