Znaleziono 4262 Wyniki dla: ív
qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litteræ sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat (Epistula II ad Corinthios 3, 6)
semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Jesum ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali (Epistula II ad Corinthios 4, 11)
et ideo contendimus sive absentes sive præsentes placere illi (Epistula II ad Corinthios 5, 9)
omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum (Epistula II ad Corinthios 5, 10)
sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis (Epistula II ad Corinthios 5, 13)
et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt jam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (Epistula II ad Corinthios 5, 15)
ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis (Epistula II ad Corinthios 6, 2)
quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati (Epistula II ad Corinthios 6, 9)
qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus (Epistula II ad Corinthios 6, 16)
non ad condemnationem dico prædixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum (Epistula II ad Corinthios 7, 3)
quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum (Epistula II ad Corinthios 8, 2)
scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis (Epistula II ad Corinthios 8, 9)