Znaleziono 4262 Wyniki dla: ív
intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant (Actus Apostolorum 14, 6)
hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret (Actus Apostolorum 14, 8)
dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat (Actus Apostolorum 14, 9)
sacerdos quoque Jovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante januas adferens cum populis volebat sacrificare (Actus Apostolorum 14, 12)
et dicentes viri quid hæc facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt (Actus Apostolorum 14, 14)
supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem æstimantes eum mortuum esse (Actus Apostolorum 14, 18)
circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben (Actus Apostolorum 14, 19)
cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam (Actus Apostolorum 14, 20)
Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur (Actus Apostolorum 15, 21)
quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus (Actus Apostolorum 15, 24)
post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini quomodo se habeant (Actus Apostolorum 15, 36)
cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quæ erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis (Actus Apostolorum 16, 4)