Znaleziono 4262 Wyniki dla: ív
sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet (Liber Exodus 21, 36)
si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis (Liber Exodus 22, 2)
si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet (Liber Exodus 22, 4)
si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit (Liber Exodus 22, 6)
maleficos non patieris vivere (Liber Exodus 22, 18)
anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiæ agri ita facies in vinea et in oliveto tuo (Liber Exodus 23, 11)
et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quæcumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro (Liber Exodus 23, 16)
scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israël (Liber Exodus 24, 4)
et spheræ igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo (Liber Exodus 25, 36)
omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi (Liber Exodus 25, 39)
longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensuræ fient universa tentoria (Liber Exodus 26, 2)
inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur (Liber Exodus 26, 33)