Mosaico decorativo

1. et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu ejus funiculus mensorum

1. Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua;

2. et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo ejus et quanta longitudo ejus

2. et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec?”. Et dixit ad me: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem”.

3. et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum ejus

3. Et ostendit mihi Dominus quattuor fabros;

4. et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus

4. et dixi: “Quid isti veniunt facere?”. Qui respondit dicens: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam”.

5. et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio ejus

5. Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum.

6. o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos cæli dispersi vos dicit Dominus

6. Et dixi: “Quo tu vadis?”. Et dixit ad me: “Ut metiar Ierusalem et videam, quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius”.

7. o Sion fuge quæ habitas apud filiam Babylonis

7. Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius;

8. quia hæc dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi ejus

8. et dixit ad eum: “Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius.

9. quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt prædæ his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me

9. Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius.

10. lauda et lætare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus

10. Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.

11. et adplicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te

11. Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis!

12. et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem

12. Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.

13. sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo

13. Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.

14.

14. Iubila et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus.

15.

15. Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt ei in populum. Et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.

16.

16. Et possidebit Dominus Iudam partem suam super terram sanctam et eliget adhuc Ierusalem.

17.

17. Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo”.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.